Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)
Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 36)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 42)
Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
At dixit Iesus: “Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse”. (Evangelium secundum Lucam 8, 46)
Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum”. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
Et deridebant eum scientes quia mortua esset. (Evangelium secundum Lucam 8, 53)
Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. (Evangelium secundum Lucam 8, 56)
Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)