Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
dicens: “Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta, (Liber Exodus 30, 23)
casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin. (Liber Exodus 30, 24)
Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. (Liber Exodus 30, 29)
Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. (Liber Exodus 30, 32)
Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo”. (Liber Exodus 30, 33)
Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino; (Liber Exodus 30, 37)
homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis”. (Liber Exodus 30, 38)
ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et aere, (Liber Exodus 31, 4)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)
Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)
Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)