Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)
Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt”. (Liber Genesis 45, 20)
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)
Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque (Liber Genesis 45, 22)
vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)
Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob (Liber Genesis 45, 25)
Ait illi: “Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. (Liber Genesis 46, 3)
Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. (Liber Genesis 46, 8)
Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. (Liber Genesis 46, 27)
Dixitque Israel ad Ioseph: “Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo”. (Liber Genesis 46, 30)
Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46, 31)
Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium”. (Liber Genesis 46, 34)