Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis. (Liber Iudicum 9, 40)
Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis). (Liber Iudicum 9, 46)
Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim”. Qui transfodit eum. (Liber Iudicum 9, 54)
Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)
Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)
Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)
Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”. (Liber Iudicum 10, 10)
Quibus locutus est Dominus: “Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, (Liber Iudicum 10, 11)
Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem. (Liber Iudicum 10, 13)
Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”. (Liber Iudicum 10, 15)
Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel. (Liber Iudicum 10, 16)
Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: “Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad”. (Liber Iudicum 10, 18)