Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
Non accipies loco pignoris molam vel superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)
Non negabis mercedem indigentis et pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra portas tuas, (Liber Deuteronomii 24, 14)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 24, 15)
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. (Liber Deuteronomii 24, 16)
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 20)
Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus, (Liber Deuteronomii 25, 2)
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)
Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. (Liber Deuteronomii 25, 16)
quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris! (Liber Deuteronomii 25, 19)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias, (Liber Deuteronomii 26, 7)