Znaleziono 12053 Wyniki dla: Qui
decimam unam per agnos singulos, qui sunt simul septem agni; (Liber Numeri 29, 10)
Quinta decima vero die mensis septimi conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)
et in oblatione eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est simul arietibus duobus, (Liber Numeri 29, 14)
et decimam unam agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim; (Liber Numeri 29, 15)
Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim, (Liber Numeri 29, 26)
Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, (Liber Numeri 30, 4)
si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. (Liber Numeri 30, 5)
Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, (Liber Numeri 30, 7)
Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent. (Liber Numeri 30, 10)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)