Znaleziono 11 Wyniki dla: Quaesivi

  • Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi huius. (Liber Nehemiae 5, 18)

  • et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus. (Liber Psalmorum 37, 36)

  • In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)

  • “Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)

  • Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)

  • et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate morabor? (Liber Ecclesiasticus 24, 11)

  • Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea; (Liber Ecclesiasticus 51, 18)

  • Consiliatus sum enim, ut facerem illam; et quaesivi bonum et non confundar. (Liber Ecclesiasticus 51, 24)

  • “Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi; quaesivi residuum annorum meorum. (Liber Isaiae 38, 10)

  • Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni. (Prophetia Ezechielis 22, 30)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina