Znaleziono 12 Wyniki dla: Putasne

  • Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. (Liber Genesis 17, 17)

  • Et dixit David: “Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan?”. (Liber II Samuelis 9, 1)

  • Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)

  • Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? (Liber Ieremiae 23, 23)

  • Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: “Putasne est sermo a Domino?”. Et dixit Ieremias: “Est”; et ait: “In manus regis Babylonis traderis”. (Liber Ieremiae 37, 17)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)

  • Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vivent ossa ista?”. Et dixi: “Domine, tu nosti”. (Prophetia Ezechielis 37, 3)

  • Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: “Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”. (Prophetia Danielis 2, 26)

  • appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Et dixit Dominus: “Putasne bene irasceris tu?”. (Prophetia Ionae 4, 4)

  • Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)

  • Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit: “Putasne intellegis, quae legis?”. (Actus Apostolorum 8, 30)


“Que Maria sempre enfeite sua alma com as flores e o perfume de novas virtudes e coloque a mão materna sobre sua cabeça. Fique sempre e cada vez mais perto de nossa Mãe celeste, pois ela é o mar que deve ser atravessado para se atingir as praias do esplendor eterno no reino do amanhecer.” São Padre Pio de Pietrelcina