Znaleziono 164 Wyniki dla: Propterea

  • Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis. (Prophetia Habacuc 1, 16)

  • Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. (Prophetia Zachariae 1, 16)

  • Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)

  • Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)

  • Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, (Evangelium secundum Lucam 11, 49)

  • Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)

  • Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. (Evangelium secundum Ioannem 5, 16)

  • Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)

  • Et dicebat: “Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)

  • Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)

  • Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina