Mosaico decorativo

Znaleziono 651 Wyniki dla: Propter

  • Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)

  • Possedi cum ipsa cor ab initio; propter hoc non derelinquar. (Liber Ecclesiasticus 51, 28)

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel; (Liber Isaiae 7, 14)

  • propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius; (Liber Isaiae 8, 7)

  • Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 16)

  • Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis. (Liber Isaiae 10, 16)

  • Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus. (Liber Isaiae 10, 24)

  • Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet. (Liber Isaiae 13, 7)

  • Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)

  • Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina