Znaleziono 5078 Wyniki dla: Pro
Et dixit ad Heli: “Ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie”. Cui ille ait: “Quid actum est, fili mi?”. (Liber I Samuelis 4, 16)
Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4, 21)
Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. (Liber I Samuelis 5, 3)
porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes, qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem. (Liber I Samuelis 5, 5)
“Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”. (Liber I Samuelis 6, 3)
Qui dixerunt: “Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?”. Responderuntque illi: (Liber I Samuelis 6, 4)
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat, (Liber I Samuelis 6, 8)
Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; (Liber I Samuelis 6, 17)
Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)
dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 7, 8)
Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)