Znaleziono 5078 Wyniki dla: Pro
Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? (Prophetia Habacuc 2, 13)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. (Prophetia Habacuc 2, 17)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? (Prophetia Habacuc 2, 18)
Oratio Habacuc prophetae. Secundum melodiam lamentationum. (Prophetia Habacuc 3, 1)
“Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos”. (Prophetia Sophoniae 2, 9)
Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum. (Prophetia Sophoniae 2, 10)
Vae, provocatrix et inquinata, civitas violenta! (Prophetia Sophoniae 3, 1)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. (Prophetia Sophoniae 3, 4)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)