Znaleziono 5078 Wyniki dla: Pro
stante procul sorore eius et considerante eventum rei. (Liber Exodus 2, 4)
Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “Quare percutis proximum tuum?”. (Liber Exodus 2, 13)
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)
At ille: “Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est”. (Liber Exodus 3, 5)
Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. (Liber Exodus 3, 7)
Dixitque Dominus: “Proice eam in terram!”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. (Liber Exodus 4, 3)
Dixitque Dominus rursum: “Mitte manum tuam in sinum tuum!”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. (Liber Exodus 4, 6)
“Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum!”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. (Liber Exodus 4, 7)
Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. (Liber Exodus 4, 16)
Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt. (Liber Exodus 4, 31)
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
