Znaleziono 50 Wyniki dla: Próximo
Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: “Confortare”. (Liber Isaiae 41, 6)
Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit, (Liber Ieremiae 9, 3)
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”. (Liber Ieremiae 22, 8)
Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)
Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui; (Prophetia Michaeae 7, 5)
Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris, (Prophetia Zachariae 8, 16)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)
A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas. (Evangelium secundum Marcum 13, 28)
Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. (Evangelium secundum Marcum 13, 29)
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia. (Evangelium secundum Ioannem 7, 2)
Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)