Znaleziono 1134 Wyniki dla: Pot
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? (Evangelium secundum Lucam 12, 25)
Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
“Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
Et non poterant ad haec respondere illi. (Evangelium secundum Lucam 14, 6)
“Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)
Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 27)
Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei (Evangelium secundum Lucam 14, 29)
dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”. (Evangelium secundum Lucam 14, 30)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 33)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)