Znaleziono 1134 Wyniki dla: Pot
Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit. (Liber Ecclesiasticus 12, 6)
Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 12)
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios. (Liber Ecclesiasticus 16, 4)
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. (Liber Ecclesiasticus 18, 33)
Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt. (Liber Ecclesiasticus 20, 27)
Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi. (Liber Ecclesiasticus 21, 8)
Sicut enim servus exquisitus assidue livore carere non poterit, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)