Znaleziono 40 Wyniki dla: Possunt

  • Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)

  • Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi. (Liber Baruch 6, 67)

  • Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)

  • Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)

  • Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare; (Evangelium secundum Marcum 2, 19)

  • At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)

  • Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. (Evangelium secundum Lucam 20, 36)

  • Respondit Nicodemus et dixit ei: “Quomodo possunt haec fieri?”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 9)

  • neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. (Actus Apostolorum 24, 13)

  • Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)

  • Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)

  • similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 25)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina