Mosaico decorativo

Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel

  • Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)

  • In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)

  • Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho. (Liber Iosue 4, 19)

  • Et dixit ad filios Israel: “Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 21)

  • docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, (Liber Iosue 4, 22)

  • Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. (Liber Iosue 5, 1)

  • Eo tempore ait Dominus ad Iosue: “Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel”. (Liber Iosue 5, 2)

  • Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle Praeputiorum. (Liber Iosue 5, 3)

  • Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; (Liber Iosue 5, 4)

  • qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto, incircumcisus fuit. (Liber Iosue 5, 5)

  • Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)

  • Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho; (Liber Iosue 5, 10)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina