Mosaico decorativo

Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam. (Liber Isaiae 7, 1)

  • Caput enim Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus; (Liber Isaiae 7, 8)

  • “Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae, quae vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliae, (Liber Isaiae 8, 6)

  • “Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis”. (Liber Isaiae 8, 12)

  • et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem. (Liber Isaiae 8, 14)

  • Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Liber Isaiae 8, 18)

  • Et cum dixerint ad vos: “Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis?”. (Liber Isaiae 8, 19)

  • Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 1)

  • Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 8)

  • Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 9, 11)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina