Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel
Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis. (Liber Iudith 4, 13)
Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel. (Liber Iudith 4, 15)
Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula. (Liber Iudith 5, 1)
et dixit eis: “Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum? (Liber Iudith 5, 3)
Populus hic est ex progenie Chaldaeorum (Liber Iudith 5, 6)
Et factum est, ut desiit loqui Achior verba haec, murmuravit omnis populus, qui erat in circuitu tabernaculi. Et dixerunt magnates Holoferni et omnes, qui habitabant maritimam et Moab, ut configerent eum: (Liber Iudith 5, 22)
“Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam. (Liber Iudith 5, 23)
“Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)
Et tunc pertransiet ferrum militiae meae et populus famulorum meorum latera tua, et cades cum vulneratis eorum, cum venero. (Liber Iudith 6, 6)
Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel. (Liber Iudith 6, 10)
Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, (Liber Iudith 6, 14)
Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. (Liber Iudith 6, 17)