Mosaico decorativo

Znaleziono 2849 Wyniki dla: Populus Israel

  • auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis, (Liber I Regum 9, 7)

  • Universum populum, qui remanserat de Amorraeis et Hetthaeis et Pherezaeis et Hevaeis et Iebusaeis, qui non erant de filiis Israel, (Liber I Regum 9, 20)

  • horum filios, qui remanserant post eos in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)

  • De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)

  • de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)

  • Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens eius a Domino, Deo Israel, qui apparuerat ei bis (Liber I Regum 11, 9)

  • — sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — (Liber I Regum 11, 16)

  • Eratque adversarius Israeli cunctis diebus Salomonis; et hoc cum malo, quod erat Adad. Et detestatus est Israel regnavitque in Syria. (Liber I Regum 11, 25)

  • et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)

  • Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Ierusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israel; (Liber I Regum 11, 32)

  • Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. (Liber I Regum 11, 37)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina