Mosaico decorativo

Znaleziono 1932 Wyniki dla: Poder De Deus

  • Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • Dicite pusillanimis: “Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos”. (Liber Isaiae 35, 4)

  • Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)

  • “Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. (Liber Isaiae 37, 10)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”. (Liber Isaiae 37, 20)

  • Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum, (Liber Isaiae 37, 21)

  • “Vade et dic Ezechiae: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos (Liber Isaiae 38, 5)

  • Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. (Liber Isaiae 40, 1)

  • Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, (Liber Isaiae 40, 9)

  • ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)

  • Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. (Liber Isaiae 40, 28)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina