Znaleziono 1932 Wyniki dla: Poder De Deus
Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. (Liber Psalmorum 89, 8)
Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. (Liber Psalmorum 89, 9)
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae”. (Liber Psalmorum 89, 27)
Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. (Liber Psalmorum 90, 2)
Dicet Domino: “Refugium meum et fortitudo mea, Deus meus, sperabo in eum”. (Liber Psalmorum 91, 2)
Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge. (Liber Psalmorum 94, 1)
Et dixerunt: “Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob”. (Liber Psalmorum 94, 7)
Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei; (Liber Psalmorum 94, 22)
disperdet illos Dominus Deus noster. (Liber Psalmorum 94, 24)
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)
Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum. (Liber Psalmorum 99, 8)