Znaleziono 1932 Wyniki dla: Poder De Deus
Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. (Actus Apostolorum 16, 10)
Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)
Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)
At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, (Actus Apostolorum 22, 14)
Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)
dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”. (Actus Apostolorum 27, 24)
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentiis cordis eorum in immunditiam, ut ignominia afficiant corpora sua in semetipsis, (Epistula ad Romanos 1, 24)