Znaleziono 1932 Wyniki dla: Poder De Deus
Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)
Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum”. (Prophetia Danielis 9, 19)
Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: “Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, (Prophetia Danielis 13, 42)
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; (Prophetia Danielis 13, 45)
Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)
Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)
Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””. (Prophetia Osee 2, 26)