Znaleziono 29 Wyniki dla: Peccavi

  • Et ille: “Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? (Liber I Regum 18, 9)

  • Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: “Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram”. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri; (Liber II Regum 18, 14)

  • Dixitque David ad Deum: “Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi”. (Liber I Paralipomenon 21, 8)

  • Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Liber Iob 7, 20)

  • Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. (Liber Iob 33, 27)

  • Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)

  • Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo. (Liber Psalmorum 51, 6)

  • Ne dixeris: “Peccavi, et quid mihi accidit triste?”. Altissimus enim est patiens redditor. (Liber Ecclesiasticus 5, 4)

  • dixisti: “Innocens ego sum, propterea aversus est furor eius a me”. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: “Non peccavi”. (Liber Ieremiae 2, 35)

  • Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: “Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris? (Liber Ieremiae 37, 18)

  • Et dixit Ephraim: “Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi”. (Prophetia Osee 12, 9)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina