Znaleziono 2516 Wyniki dla: Peccatum Achan divina poena Israel clade poenitentiam

  • Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)

  • Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”. (Epistula ad Romanos 4, 8)

  • Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)

  • ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)

  • Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius, (Epistula ad Romanos 6, 12)

  • Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)

  • Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi, nisi per legem; nam concupiscentiam nescirem, nisi lex diceret: “Non concupisces”. (Epistula ad Romanos 7, 7)

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina