Znaleziono 358 Wyniki dla: Pater
Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? (Prophetia Danielis 5, 13)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; (Prophetia Amos 2, 7)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. (Prophetia Malachiae 1, 6)
Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)
Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 4)
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 6)
Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 9)
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)