Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)
non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. (Epistula ad Titum 2, 10)
erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, (Epistula ad Titum 2, 12)
exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; (Epistula ad Titum 2, 13)
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, (Epistula ad Titum 3, 1)
neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. (Epistula ad Titum 3, 2)
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, (Epistula ad Titum 3, 4)
non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, (Epistula ad Titum 3, 5)
quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, (Epistula ad Titum 3, 6)
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, (Epistula ad Titum 3, 10)