Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; (Epistula ad Galatas 4, 3)
ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. (Epistula ad Galatas 4, 5)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Dies observatis et menses et tempora et annos! (Epistula ad Galatas 4, 10)
Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Epistula ad Galatas 4, 11)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)
Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)