Mosaico decorativo

Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os

  • Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)

  • Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter vestram aedificationem. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)

  • Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint; (Epistula II ad Corinthios 12, 20)

  • ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. (Epistula II ad Corinthios 13, 1)

  • quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. (Epistula II ad Corinthios 13, 3)

  • Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos. (Epistula II ad Corinthios 13, 4)

  • Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)

  • Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)

  • Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)

  • Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. (Epistula II ad Corinthios 13, 8)

  • Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina