Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “Est”; ideo et per ipsum “Amen” Deo ad gloriam per nos. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 1, 22)
Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; (Epistula II ad Corinthios 2, 1)
si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? (Epistula II ad Corinthios 2, 2)
Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)
Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 5)
Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem; (Epistula II ad Corinthios 2, 8)
ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, (Epistula II ad Corinthios 2, 10)
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. (Epistula II ad Corinthios 2, 14)