Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”. (Epistula I ad Corinthios 15, 33)
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. (Epistula I ad Corinthios 15, 50)
in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. (Epistula I ad Corinthios 16, 1)
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; (Epistula I ad Corinthios 16, 5)
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)
Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; (Epistula I ad Corinthios 16, 8)
ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)