Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, (Epistula ad Romanos 16, 1)
Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, (Epistula ad Romanos 16, 3)
qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; (Epistula ad Romanos 16, 4)
Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 7)
Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. (Epistula ad Romanos 16, 9)
Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. (Epistula ad Romanos 16, 10)
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 11)
Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 12)
Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)
huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)