Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, (Actus Apostolorum 21, 5)
Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. (Actus Apostolorum 21, 7)
is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)
Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. (Actus Apostolorum 21, 12)
Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “Domini voluntas fiat!”. (Actus Apostolorum 21, 14)
Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; (Actus Apostolorum 21, 15)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)
Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. (Actus Apostolorum 21, 17)
Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)
audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. (Actus Apostolorum 21, 21)