Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. (Liber Exodus 16, 1)
dixeruntque filii Israel ad eos: “Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?”. (Liber Exodus 16, 3)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. (Liber Exodus 16, 4)
Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies”. (Liber Exodus 16, 5)
Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: “Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti; (Liber Exodus 16, 6)
et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?”. (Liber Exodus 16, 7)
Et ait Moyses: “Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum”. (Liber Exodus 16, 8)
“Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)
Dixitque Moyses ad eos: “Nullus relinquat ex eo in mane”. (Liber Exodus 16, 19)
Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses. (Liber Exodus 16, 20)
In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)