Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. (Liber Genesis 43, 15)
Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43, 16)
Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43, 17)
Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)
locuti sunt: “Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; (Liber Genesis 43, 20)
quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. (Liber Genesis 43, 21)
Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris”. (Liber Genesis 43, 22)
At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem. (Liber Genesis 43, 25)
Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. (Liber Genesis 43, 26)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: “Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?”. (Liber Genesis 43, 27)