Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo”. (Liber Genesis 41, 13)
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. (Liber Genesis 41, 14)
Respondit Ioseph: “Absque me Deus respondebit prospera pharaoni!”. (Liber Genesis 41, 16)
Respondit Ioseph: “Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, (Liber Genesis 41, 27)
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, (Liber Genesis 41, 34)
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41, 38)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “Ecce, constitui te super universam terram Aegypti”. (Liber Genesis 41, 41)
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: “Abrech!”, ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. (Liber Genesis 41, 43)