Mosaico decorativo

Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os

  • “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)

  • Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; (Liber Leviticus 25, 8)

  • Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam. (Liber Leviticus 25, 10)

  • Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 13)

  • Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, (Liber Leviticus 25, 14)

  • Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. (Liber Leviticus 25, 16)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)

  • et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)

  • Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?". (Liber Leviticus 25, 20)

  • Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. (Liber Leviticus 25, 23)

  • Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur. (Liber Leviticus 25, 24)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina