Znaleziono 12332 Wyniki dla: Os
De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt, (Epistula I Petri 1, 10)
scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias; (Epistula I Petri 1, 11)
quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere. (Epistula I Petri 1, 12)
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)
sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, (Epistula I Petri 1, 15)
sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi, (Epistula I Petri 1, 19)
praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit; (Epistula I Petri 1, 24)
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum, (Epistula I Petri 2, 4)
et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)
Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)