Znaleziono 1242 Wyniki dla: Ope
et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. (Prophetia Ezechielis 22, 11)
cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius. (Prophetia Ezechielis 22, 25)
ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. (Prophetia Ezechielis 23, 10)
Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius. (Prophetia Ezechielis 23, 18)
Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere; (Prophetia Ezechielis 24, 7)
ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)
Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te”, dicit Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 14)
Inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum, a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui, dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae. (Prophetia Ezechielis 26, 10)
Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent. (Prophetia Ezechielis 26, 12)
Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)
Byssus varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 7)
Edom negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum; carbunculum, purpuram et scutulata et byssum et corallia et rubinum attulerunt pro mercibus tuis. (Prophetia Ezechielis 27, 16)