Znaleziono 1242 Wyniki dla: Ope
Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis. (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 20)
Non oderis laboriosa opera et rusticationem creatam ab Altissimo. (Liber Ecclesiasticus 7, 16)
Non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam. (Liber Ecclesiasticus 7, 22)
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua; non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)
In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato neque improperes ei; memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio. (Liber Ecclesiasticus 9, 16)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)