Znaleziono 1242 Wyniki dla: Ope
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)
Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. (Liber II Paralipomenon 2, 6)
Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia”. (Liber II Paralipomenon 2, 9)
filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)
Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi. (Liber II Paralipomenon 2, 17)
Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)
“Benedictus Dominus, Deus Israel, qui, quod locutus est ore suo David patri meo, opere complevit dicens: (Liber II Paralipomenon 6, 4)
qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei, et, quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. (Liber II Paralipomenon 6, 15)
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)
Reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in prophetia Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis super Ieroboam filium Nabat. (Liber II Paralipomenon 9, 29)
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum, nec erat numerus vulgi, quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet et Socciitae et Aethiopes. (Liber II Paralipomenon 12, 3)
Verumtamen, quia humiliatus est, aversa est ab eo ira Domini, nec deletus est penitus; siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona. (Liber II Paralipomenon 12, 12)