Znaleziono 20 Wyniki dla: Onus
Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)
Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”, visitabo super virum illum et super domum eius. (Liber Ieremiae 23, 34)
Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. (Liber Ieremiae 23, 36)
Si autem “Onus Domini” dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: “Onus Domini”, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: “Onus Domini”; (Liber Ieremiae 23, 38)
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
Iugum enim meum suave, et onus meum leve est”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)
Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. (Actus Apostolorum 21, 3)
Unusquisque enim onus suum portabit. (Epistula ad Galatas 6, 5)