Znaleziono 773 Wyniki dla: Omnis
Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum; siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon. (Liber I Regum 15, 27)
Cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israel Amri, qui erat princeps militiae super Israel in die illa in castris. (Liber I Regum 16, 16)
Ascendit ergo Amri et omnis Israel cum eo de Gebbethon, et obsidebant Thersa; (Liber I Regum 16, 17)
Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)
Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus!”. (Liber I Regum 18, 39)
Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20, 10)
Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. (Liber II Regum 6, 30)
Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quae proiecerant Syri, cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi. (Liber II Regum 7, 15)
Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. (Liber II Regum 8, 21)
Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriae (Liber II Regum 9, 14)
Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)