Znaleziono 640 Wyniki dla: Omnibus
Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 28)
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “Extende manum tuam”. Et fecit; et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Lucam 6, 10)
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. (Evangelium secundum Lucam 7, 18)
Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)
Et ait Iesus: “Quis est, qui me tetigit?”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 45)
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 33)