Znaleziono 640 Wyniki dla: Omnibus
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)
et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. (Liber I Maccabaeorum 7, 49)
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; (Liber I Maccabaeorum 8, 14)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, (Liber I Maccabaeorum 8, 24)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 23)
Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius; (Liber I Maccabaeorum 9, 71)
Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; (Liber I Maccabaeorum 10, 34)
Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. (Liber I Maccabaeorum 10, 36)
Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo. (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus. (Liber I Maccabaeorum 10, 47)