Mosaico decorativo

Znaleziono 1504 Wyniki dla: Omnes

  • Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)

  • Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)

  • Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. (Liber Proverbiorum 29, 12)

  • Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)

  • Locutus sum ego in corde meo dicens: “Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam”. (Liber Ecclesiastes 1, 16)

  • Possedi servos et ancillas et habui multam familiam, habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem. (Liber Ecclesiastes 2, 7)

  • et crevi, supergressus sum omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem; sapientia quoque mea perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)

  • Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 4)

  • Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? (Liber Ecclesiastes 6, 6)

  • Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)

  • et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis; (Liber Ecclesiastes 12, 4)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina