Znaleziono 81 Wyniki dla: Obsecro

  • Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)

  • Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)

  • et oravit ad Dominum et dixit: “Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)

  • Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Lucam 8, 28)

  • Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)

  • Respondens autem eunuchus Philippo dixit: “Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? De se an de alio aliquo?”. (Actus Apostolorum 8, 34)

  • maxime te sciente omnia, quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones; propter quod, obsecro, patienter me audias. (Actus Apostolorum 26, 3)

  • Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina