Znaleziono 279 Wyniki dla: Nomine

  • Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • Omnis amicus dicet: “Et ego amicitiam copulavi!”; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem: (Liber Ecclesiasticus 37, 1)

  • Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: (Liber Ecclesiasticus 41, 15)

  • Factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli: ministrare illi et fungi sacerdotio et benedicere populum suum in nomine eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 19)

  • Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino: (Liber Ecclesiasticus 46, 13)

  • Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in iuventute tua (Liber Ecclesiasticus 47, 15)

  • In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel, (Liber Ecclesiasticus 47, 19)

  • Tunc descendens manus suas extulit in omnem congregationem filiorum Israel dare benedictionem Domini in labiis suis et in nomine ipsius gloriari; (Liber Ecclesiasticus 50, 22)

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Suscitavi ab aquilone, et venit ab ortu solis; vocavi eum nomine; et conculcabit potentes quasi lutum et velut plastes calcans humum. (Liber Isaiae 41, 25)

  • Et nunc haec dicit Dominus, qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: “Noli timere, quia redemi te et vocavi te nomine tuo; meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)

  • Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum”. (Liber Isaiae 43, 7)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina